- LUDOVICUS VI
- I.LUDOVICUS VI.Crassus, Phil. I. fil. patri successit, A. C. 1081. Formâ egregius, fortis, dexter, amans iustitiae, Eccl. protector. Rebus iam contra henr. Angl. Regem et Normaniae Ducem fortiter gestis, bellum Rex pro libertate ordinis Ecclesiastici cum suis suscepit. Anglum ad monomachiam provocatum, cum se non sisteret, acie vicit. henr. V. Imp. Galliae aditu arcuit, Calixti II. defenfor. Car. Bonum, Flandriae Com. inter sacra, Brugis Occisum, ultus, Gulielmo Clitono Comitatum concessit. Dein cum Praesulibus quibusdam Galliae collisus, a Steph. Paris. et Henr. Senon. excommunicatus est. lite per Honorium compositâ: cuius Successori Innoc. II. cum Anacletus opponeretus, Innoc. Rex adhaesit. Obiit A. C. 1137. Regni 40. Aet. 57. Ex Adelheida, filia Humberti II. Com. Mauriennae et Sabaudiae, pater Lud. VI. Phil. enim primogenitus, Rex iam sacratus, Obiit A.C. 1129. Roberti, qui caput fam. Druidensis; Petri, a quo Cortenaei orti, etc. P. Aemil. l. 5. Pap. Masson. in Hist. Sugerus, in eius vita, etc.II.LUDOVICUS VI.fil. Frid. III, patris in Electoratu successor, S. Scripturam assidue legit, Scholarum atque Ecclesiarum Maecenas: Confessionem augustanam restituit, Reformatis Theologis dimissis, qui apud fratrem eius Ioh. Casimirum Neostadii perfugium habuêrunt; Gebhardi Truchsessii causam apud Caesarem egit, Thuan. l. 78. Obiit A. C. 1583. Idem l. 79. Pater Frid. IV. Elect. et Annae Mariae, Car. Sueciae Regi nuptae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.